라틴어 문장 검색

Atque in eam rem omnium nostrorum intentis animis alia ex parte oppidi Adiatunnus, qui summam imperii tenebat, cum DC devotis, quos illi soldurios appellant, quorum haec est condicio, ut omnibus in vita commodis una cum iis fruantur quorum se amicitiae dediderint, si quid his per vim accidat, aut eundem casum una ferant aut sibi mortem consciscant;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 22장1)
atque illo ignaro et iuveniliter hauriente auctam suspicionem, tamquam metu et pudore sibimet inrogaret mortem quam patri struxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장6)
Tum facta patribus potestate statuendi de Caeciliano senatore qui plurima adversum Cottam prompserat, placitum eandem poenam inrogari quam in Aruseium et Sanquinium, accusatores L. Arruntii:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장1)
Die nuptiarum Silanus mortem sibi conscivit, sive eo usque spem vitae produxerat, seu delecto die augendam ad invidiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 8장1)
exiliumque accusatori inrogatum et tabulae exustae sunt quibus oblitterata aerarii nomina retrahebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 23장6)
cohibita artius et aedilium potestas statutumque quantum curules, quantum plebei pignoris caperent vel poenae inrogarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장7)
unde tenuioribus statim inrogata supplicia, adversum inlustris dissimulatum ad praesens et mox redditum odium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 5장4)
quod si adfuisset fides, aut opprimi universis Vitellianorum viribus duae legiones, nondum coniuncto Moesico exercitu, potuere, aut retro actae deserta Italia turpem fugam conscivissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장4)
semel ad Dyrrachium, ubi pulsus non instante Pompeio negauit eum uincere scire, iterum in Hispania ultimo proelio, cum desperatis rebus etiam de consciscenda nece cogitauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 36장 1:4)
Salinator uniuersas tribus in censura notauit leuitatis nomine, quod, cum se post priorem consulatum multa inrogata condemnassent, consulem iterum censoremque fecissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 2:1)
ualitudine sicut olim graui, ita princeps prospera usus est excepto stomachi dolore, quo se correptum etiam de consciscenda morte cogitasse dixit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 31장 1:1)
"At parricidas promptum exitium consequatur, quod Alexander inrogabit, si non misericordia infelicis hostis, saltem odio facinorum, et ne inpunita in aliorum etiam regum suumque ipsius exitium erumpant."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:10)
Ille quidem, cupiebat enim consciscere cantum, "Tityre, quid Mopsus?
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:3)
adsitregula, peccatis quae poenas inroget aequas,ne scutica dignum horribili sectere flagello.
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장68)
Imperat cuidam viro gravi, ut iurgiis atque conviciis insectaretur hominem et post inrogatam iniuriam primus veniret ad querimonias.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION